Credo in unum Deum. (De la Misa al Sagrado Corazón de Jesús) De Carlos Ramírez Velásquez.

Credo in unum Deum
Patrem omnipotentem
Factorem cæli et terræ
Visibilium omnium et invisibilium
Et in unum Dominum
Iesum Christum
Filium Dei unigenitum
Et ex Patre natum, ante omnia sæcula
Deum de Deo
Lumen de Lumine
Deum verum de Deo vero
Genitum, non factum
Consubstatialem Patri
Per quem omnia facta sunt
Qui propter nos homines
Et propter nostram salutem
Descendit de cælis
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
Ex Maria Virgine
Et homo factus est
Crucifixus etiam pro nobis
Sub Pontio Pilato
Passus et sepultus est
Et resurrexit tertia die
Secundum Scripturas
Et ascendit in cælum
Sedet ad dexteram Patris
Et iterum venturus est cum gloria
Iudicare vivos et mortuos
Cuius regnis non erit finis
Et in Spiritum Sanctum
Dominum et vivificantem
Qui ex Patre Filioque procedit
Qui cum Patre et Filio
Simul adoratur, et conglorificatur
Qui locutus est per prophetas
Et unam, sanctam, catholicam
Et apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum Baptisma
In remissionem peccatorum
Et expecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi sæculi
Amén.

Пікірлер